OCR Output

Vers. Tu es Petrus.

Resp. Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Vers. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Resp. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum,
Amen.

Oremus

Domine Jesu Christe fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus, splendor et imago
aeterni Patris, et vita aeterna, qui es lapis angularis de monte sine manibus abscis¬
sus, et immutabile fundamentum; hunc lapidem collocandum in tuo nomine con¬
firma: et tu, qui es principium et finis, in quo principio Deus Pater ab initio cunc¬
ta creavit, sis, quaesumus, principium et incrementum, et consummatio ipsius
operis, quod debet ad laudem et gloriam tui nominis inchoari. Qui cum Patre et
Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen.

Tunc aspergit lapidem ipsum aqua benedicta; et accepto cultro, per singulas par¬
tes sculpit in eo signum crucis, dicens: In nomine Patris +, et Filii +, et Spiritus +
Sancti. Resp. Amen. Quo facto dicit:

Oremus

Benedic + Domine creaturam istam lapidis, et praesta per invocationem sancti
tui nominis, ut quicumque ad hanc ecclesiam aedificandam pura mente auxilium
dederint, corporis sanitatem, et animae medelam percipiant. Per Christum do¬

minum nostrum. Resp. Amen.

Postea dicantur litaniae ordinariae, sine orationibus in fine positis; uti infra, in
processione litaniarum majorum.

Quibus dictis, parato caemento et caementario assistente, sacerdos inchoat, cle¬
ricis prosequentibus antiphonam:

Mane surgens Jacob, erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum
vovit Domino: Vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

Psalmus 126.

Quo dicto sacerdos stans tangit et ponit ipsum primarium lapidem in fundamento,
dicens:

194