Ecclesiam ex episcopi auctoritate tantum, juxta sacrorum canonum decreta,
aedificari fas est. Si vero sacerdos ejus aedificationis primarium lapidem bene¬
dicandi potestatem habens, ejusmodi functionem peragat, hunc ritum servabit.
Pridie quam primarius lapis benedicatur, ligneam crucem in loco, ubi debet
esse altare, figat ipse vel alius sacerdos. Sequenti vero die lapis in ecclesiae funda¬
tione ponendus, qui debet esse quadratus et angularis, benedicatur hoc modo:
Sacerdos indutus amictu, alba, cingulo, stola et pluviali albi coloris, adhibitis
aliquot sacerdotibus et clericis, salem et aquam benedicit; nisi prius in promptu
habeat jam benedictam ordinaria benedictione, ut supra, fol 166. et interim dum
cantatur a clericis antiphona cum psalmo sequenti, aspergit locum, ubi crux
posita est, cum aqua benedicta.
Antiphona. Signum salutis pone Domine Jesu Christe in loco isto, et non
permittas introire angelum percutientem.
Psalmus 83.
Finito psalmo, sacerdos versus ad locum per eum aspersum, dicit:
Oremus
Domine Deus, qui licet caelo et terra non capiaris, domum tamen dignaris habere
in terris, ubi nomen tuum jugiter invocetur: locum hunc, quaesumus, beatae Ma¬
riae semper Virginis, et B. N. (nominando sanctum vel sanctam, in cujus honorem
ad nomen fundabitur ecclesia), omniumque sanctorum intercedentibus meritis,
sereno pietatis tuae intuitu visita, et per infusionem gratiae tuae ab omni inqui¬
namento purifica, purificatumque conserva; et qui dilecti tui David devotionem
in filii sui Salomonis opere complevisti, in hoc opere desideria nostra perficere
digneris; effugiantque omnes hinc nequitiae spirituales. Per dominum nostrum
Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti
Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen.
Postea stans benedicit primarium lapidem, dicens:
Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini.
Resp. Qui fecit caelum et terram.
Vers. Sit nomen domini benedictum.
Resp. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Vers. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes.
Resp. Hic factus est in caput anguli.