In fide Jesu Christi collocamus lapidem istum primarium hoc fundamento, in
nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti, ut vigeat vera fides hic, et timor
Dei, fraternaque dilectio; et sit hic locus destinatus orationi, et ad invocandum
et laudandum nomen ejusdem domini nostri Jesu Christi. Qui cum Patre et Spi¬
ritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen.
Interim caementarius locat ipsum lapidem cum caemento: postea sacerdos spargit
super lapidem aquam benedictam, dicens: Asperges me Domine hyssopo, et
mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psalmus [50.]: Miserere mei Deus, secundum magnam etc. ut supra, fol 132. dicitur
totus cum Gloria Patri.
Quo dicto sacerdos spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt
aperta; si vero non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta ecclesiae designa¬
ta. Et incipiens aspergere, inchoat antiphonam clero prosequente:
O quam metuendus est locus iste! Vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et por¬
ta caeli.
Antiph. O quam metuendus est locus iste! Vere non est hic aliud, nisi domus
Dei, et porta caeli.
Interim aspergendo procedit usque ad fundamenta aperta, seu designata, et repe¬
tita antiphona stans dicit: Oremus. Ministri: Flectamus genua. Resp. Levate.
Omnipotens et misericors Deus, qui sacerdotibus tuis tantam prae caeteris gra¬
tiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te
fieri credatur: quaesumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modo visita¬
turi sumus, visites: et quidquid benedicturi sumus, bene+dicas; sitque ad nostrae
humilitatis introitum, sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, angeli pacis
ingressus. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen.
Deus, qui ex omnium cohabitatione sanctorum aeternum majestati tuae condis
habitaculum, da aedificationi tuae incrementa caelestia; ut quod te jubente fun¬
datur, te largiente perficiatur. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen.