OCR
Vers. Tu es Petrus. Resp. Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Vers. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Resp. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Oremus Domine Jesu Christe fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus, splendor et imago aeterni Patris, et vita aeterna, qui es lapis angularis de monte sine manibus abscissus, et immutabile fundamentum; hunc lapidem collocandum in tuo nomine confirma: et tu, qui es principium et finis, in quo principio Deus Pater ab initio cuncta creavit, sis, quaesumus, principium et incrementum, et consummatio ipsius operis, quod debet ad laudem et gloriam tui nominis inchoari. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Tunc aspergit lapidem ipsum aqua benedicta; et accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum crucis, dicens: In nomine Patris +, et Filii +, et Spiritus + Sancti. Resp. Amen. Quo facto dicit: Oremus Benedic + Domine creaturam istam lapidis, et praesta per invocationem sancti tui nominis, ut quicumque ad hanc ecclesiam aedificandam pura mente auxilium dederint, corporis sanitatem, et animae medelam percipiant. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Postea dicantur litaniae ordinariae, sine orationibus in fine positis; uti infra, in processione litaniarum majorum. Quibus dictis, parato caemento et caementario assistente, sacerdos inchoat, clericis prosequentibus antiphonam: Mane surgens Jacob, erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: Vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam. Psalmus 126. Quo dicto sacerdos stans tangit et ponit ipsum primarium lapidem in fundamento, dicens: 194