OCR Output

Pectoribus fusas respicit ille preces.
15 Incolumis caris ut restituare propinquis,
Quos modo dextra Getae sanguinolenta premit.
Ac velut ore lupus mites infestat oviclas,
Dicitur — ah! — patriam sic lacerare tuam,
Turba nefanda trahens ad stupra nefanda puellas,
20 Et quod adhuc multo plus feritatis habet:
Infigens pueros praeacutis cuspide palis,
Cuncta quibus belli parcere iura solent.
Horum te rabiem contra defendat et horum
Eripiat dura de feritate Deus.
25 Nec plagiatorum permittat viribus unum,
Vel capitis pilum tollere posse tui.
Id precor esse ratum caelesti numine Christus,
Id velit omnipotentes rexque paterque Deus.

63.
[112]
In festo Simonis et Iudae apostolorum anno Domini 1580. Ad egregium
dominum Simonem lessenski notarium comitatus et civitatis Trencziniensis
fidelissimum, cuius nomen initia versuum continent

Sancta divorum celebremus una
Sobrio sed pectore apostolorum
Festa, quae tandem revolutus orbi

Attulit annus.

5 In Dei laus haec veniat supremi
Mortuis hi nil faciunt, honores
Non decet sanctis dare, sed benigno
Vota tonanti.

Magna caelestis documenta patris
10 Tradidit Simon pariterque ludas,
Hoc die quorum celebratur amplo
Nomen in orbe.

tit. Iessenski] Läsd a 6. vers jegyzetét.
8 Vota tonanti] Stat. Theb. 11, 209.
12 Nomen in orbe] Ov. epist. 15, 28; Ov. ars 2, 740.

354