OCR Output

15

20

25

30

35

40

45

Obgue fervorem pietatis ille
Scilicet Simon Solymis beatus
Est tuo pro nomine Christe passus
In cruce mortem.

Nulla constantem valuere Christi
Martyrem sic tormina terruisse,
Ut mori mallet pretiose, quam te

Christe, negaret.

„Ista fideles decet et ministros,
Et pios constantia Christianos,
Quam suo nobis statuit beatus
Sanguine Simon.”

Alter at Iudas socius laborum
Martyr, optatae sociusque mortis
Hac die latum celebratur omni

Laude per orbem.

Scandit aequalis deitate patri

Filius virtute potentiaque
Aetheris postquam petiitque summi
Culmina Christus.

Scribitur multas docuisse gentes
Atque Persarum peragrasse terram
Vulnera et Iesu documenta Christi

Sacra professus.

Ethnicis illic manibus peremptus
Morte doctrinam propriaque firmans
Reddidit nobis quoque certiorem

Sanguine fuso.

Nos trucem vero doleamus omnes
Corde, sanctorum, pietate, mortem,
Vera, Christi dogmata sic parati

Morte tueri.

Summe, qui clemens animas tuorum,
O Deus, post hanc recipis ruinam

355