OCR
Pectoribus fusas respicit ille preces. 15 Incolumis caris ut restituare propinquis, Quos modo dextra Getae sanguinolenta premit. Ac velut ore lupus mites infestat oviclas, Dicitur — ah! — patriam sic lacerare tuam, Turba nefanda trahens ad stupra nefanda puellas, 20 Et quod adhuc multo plus feritatis habet: Infigens pueros praeacutis cuspide palis, Cuncta quibus belli parcere iura solent. Horum te rabiem contra defendat et horum Eripiat dura de feritate Deus. 25 Nec plagiatorum permittat viribus unum, Vel capitis pilum tollere posse tui. Id precor esse ratum caelesti numine Christus, Id velit omnipotentes rexque paterque Deus. 63. [112] In festo Simonis et Iudae apostolorum anno Domini 1580. Ad egregium dominum Simonem lessenski notarium comitatus et civitatis Trencziniensis fidelissimum, cuius nomen initia versuum continent Sancta divorum celebremus una Sobrio sed pectore apostolorum Festa, quae tandem revolutus orbi Attulit annus. 5 In Dei laus haec veniat supremi Mortuis hi nil faciunt, honores Non decet sanctis dare, sed benigno Vota tonanti. Magna caelestis documenta patris 10 Tradidit Simon pariterque ludas, Hoc die quorum celebratur amplo Nomen in orbe. tit. Iessenski] Läsd a 6. vers jegyzetét. 8 Vota tonanti] Stat. Theb. 11, 209. 12 Nomen in orbe] Ov. epist. 15, 28; Ov. ars 2, 740. 354