Mastupratorum iuvenesgue virigue senesgue
Millia guot rutilo sunt iugulata rogo,
Unde senex tantum multis de millibus unus
Feminea eductus prole superstes abit.
Prostrati statuam multi Babylonis adorant,
Quod iuvenes renuunt tres pietate pares,
»Regia nec curant edicta minantia flammas,
Mandata humanis sunt graviora Dei.
Atque prius flammis uri crudelibus optant,
Quam statuam flexo poplite et ore colant.”
Quippe trium tandem puerorum causa triumphat,
Tortoresque truces flamma repulsa necat.
Sic vos flamma vorax inferni, idola colentes
Si non paeniteat, secula longa premet.
Niliacasque fame est lacob compulsus ut oras
Quaereret a patrio regna remota solo,
Hic ubi frumenti sapiens praefectus Ioseph
Aegypti magnas accumularat opes.
Exul in hoc tandem visa est ecclesia coetu,
Quae custos verae relligionis erat.
Qua regio Aegypti tunc relligione carebat,
Hanc patriarcha sua nutriit ipse domo,
Tempore quo Christus nostros assumserat artus
Credentum videas quantula turba fuit.
Scilicet abiecti pastores cumque cohorte
Piscatorum, aliquot tunc modo feminae erant.
Infinita rei possunt exempla referri,
Huius at ista sat hoc sit meminisse loco.
Ergo quod istorum seductus, care Mathaee,
Sis numero statuas qui et simulacra colunt,
Jamque tuam a lapsu revocas erroreque mentem
Devia et haud pergis, sed meliore via,
Gratulor et toto laetor de pectore, cuius
Symbolon hoc nostri carmen amoris habes.