Et figulus currente rota gui praeparat ollas,
Hoc fornace etiam nobile iuvit opus,
Ianua demissos tantum guae continet artus,
Mobilis angustam praebet aperta viam.
Circulus in medio vitreus dat vase fenestram,
Qua spargit radios clarus Apollo suos.
Haec oculis praestat quam dicta referre, tueri,
Visa solet certam res habuisse fidem.
Pallida si vultis nobiscum tingere membra
Vos quibus adfertur charta venire velim.
Super dictum: Multitudo errantium, non facit errori patrocinium
Ergone sacrificos divino lumine cassos
Idcirco dices fasque piumque sequi?
Quod numerosa cohors illorum claustra sequatur,
Plurima ceu sequitur Turcica castra cohors.
Semita lata patet tristem quae ducit in orcum,
Angusta Christus sed iubet ire via.
Parvus in immundo, mundo est ecclesia coetus
Historiae sancti, quod meminere graphi,
Ipse typum sponsae primus vir gessit amatae
Cum consorte pia pignoribusque tori.
Exiguus numero coetus fuit ille, sed in quo
Promissum summo culmine semen, erat.
Anne, quod hoc verum sit tute fateberis ipse
In medio Christum velle manere trium,
Eius corde, pio qui nomen et ore fatentur,
Quaque decet, vera religione, colunt.
Occidit aequoreis hominum pars maxima in undis
Caelitus immissi tempore diluvii.
Navigat in mediis, ecclesia parva procellis,
At submersorum quanta caterva perit?
Non Deus immensam nullo discrimine plebem
Eligit, ast eius quae pia iussa facit.
Moenia quid Sodomae referam vastata per ignem
Sulphure magnificas depopulante domos.