OCR Output

10

15

10

54.
[103]
Ad pastorem Birovicensem

En tibi quae dudum studio legisse volebas,
Bergeri mitto scripta polita mei.

Quae cupio nobis iterum perlecta remitti,
Sive alio quovis tempore, sive statim,

Dorotheae vero tortam quoque mitto rotundam,
Namque Dei donum talia dona decent,

Divinum coniunx vere est carissima donum,
Tale mihi donum Christe benigne dato.

Nam mea — sed castis — torquentur pectora flammis,
Inque meo flagrat corde receptus amor.

Castus amor nostrum transfixit arundine pectus,
Saucius unde meo vulnera corde gero,

Vulnus at hoc spero tempus mihi tollet et hora
Gaudia successu temporis ire solent.

Tu tenerum nosti, carissime frater, amorem,
Scis bene quin etiam quod bene pectus amo.

Haec ad te volui brevibus nunc scribere verbis,
Te quoque ne pigeat scribere pauca, vale.

55.
[104]
Ad Ioannem Grundelium Varraliensem, in reditu Patakino

Assumus e celebri venientes urbe Camenas
Bodrogii doctas quae prope flumen alit;

Assumus atque simul praesens haec littera nostro
Adventu natus quam tibi mittit adest.

Hanc tuus effinxit scribendi doctus in arte
Filius, ardenti sedulitate studens.

Qui licet optatam scriptis ferat ipse salutem
Ore tamen nostro dicere fausta iubet.

His etenim verbis salvum, precor, esse parentem.
Usus erat quando iam sequeremur iter,

Ergo tuae iussi vitae bona cuncta precamur

347