OCR
25 30 35 40 45 50 55 Mastupratorum iuvenesgue virigue senesgue Millia guot rutilo sunt iugulata rogo, Unde senex tantum multis de millibus unus Feminea eductus prole superstes abit. Prostrati statuam multi Babylonis adorant, Quod iuvenes renuunt tres pietate pares, »Regia nec curant edicta minantia flammas, Mandata humanis sunt graviora Dei. Atque prius flammis uri crudelibus optant, Quam statuam flexo poplite et ore colant.” Quippe trium tandem puerorum causa triumphat, Tortoresque truces flamma repulsa necat. Sic vos flamma vorax inferni, idola colentes Si non paeniteat, secula longa premet. Niliacasque fame est lacob compulsus ut oras Quaereret a patrio regna remota solo, Hic ubi frumenti sapiens praefectus Ioseph Aegypti magnas accumularat opes. Exul in hoc tandem visa est ecclesia coetu, Quae custos verae relligionis erat. Qua regio Aegypti tunc relligione carebat, Hanc patriarcha sua nutriit ipse domo, Tempore quo Christus nostros assumserat artus Credentum videas quantula turba fuit. Scilicet abiecti pastores cumque cohorte Piscatorum, aliquot tunc modo feminae erant. Infinita rei possunt exempla referri, Huius at ista sat hoc sit meminisse loco. Ergo quod istorum seductus, care Mathaee, Sis numero statuas qui et simulacra colunt, Jamque tuam a lapsu revocas erroreque mentem Devia et haud pergis, sed meliore via, Gratulor et toto laetor de pectore, cuius Symbolon hoc nostri carmen amoris habes. 346