OCR Output

180

185

190

195

200

205

210

Obiectu furvae tellurem nubis opacat,
Virus agens late: Tum qua tenuissimus oris
Halitus, atque arctas penitus rimata medullas
Insinuat pestem, spargitque per intima letum.
Nox ruit, et gelidum involvit caligo Bootem:
Olli somnus iners in anhelos non venit artus:
Torpent membra gelu, venis insibilat ignis:
Lascivit ceu scurra Simon, quaeque una voluptas
Vina, suas artes, pleno cratere coronat.

Proh pudor Italiae nostris male nate ruinis:
Hunccine tu involvis crudeli bellua leto,
Qui vita servandus erat, qui fovit egenum
Patris non Domini ritu? Cur viscera nostra,
Cur oculum mundi furialibus effodis ausis
Pernicies populorum? Heu quam bene Thracia cuspis
Hac dextra casura fuit, sperandaque sera
Libertas, Geticis non servitura sarissis.
Crescebat neglecta lues. Pater ilicet, altum
(Sensit enim divum invidiam) suspirat, et heu heu
Nosco deos ait, et spatium fatale meorum,
Ibimus. O utinam non prorsus inutilis aevo
Vixerit hic animus, longis si exercita curis
Munere functa suo est vita haec mortalis: abunde
Viximus o superi: promissum reddite finem
Optatumque diu, pro qua mercede tot annos
Corporis exhausti duros exantlo labores.
Ah miseri, quos terrarum plaga longa relegat
Unica spes generis, mea pignora chara nepotes,”®”
Quos procul expostos odio insidiisque malorum
Deservi infelix: Hunc relligionis amore
Fons fidei pia Roma tenet: Minor ille paternos
Sismundus miti Dacas ditione coercet:
Tertius aestiferam Libyen gentesque pererrans
Hesperias, et quas oriens moriensque videt sol,
Currit inexhaustum. Vos 0 miserescite Divi,
Accipite hos, meque his morientem solvite curis.””
Sic mundi secura nec ullo vulnere tristis
Puraque mens, nullo temerabit sidera luctu.
Hac sint vota tenus: vidi mea gaudia, claro

249

Regis infirmitas.

Simonis perfidia et malignitas.

[A7]

Regis morientis oratio.

Rex de nepotibus sollicitus
Andreas Cardinalis.

Sigismundus Princeps.

Balthasar B.