Europae atque Asiae, bellis circumsonet orbis.
Non ita: Sarmatiae potuit quae summa potestas
Esse, fuit: nunc versa ruat retroque fluat sors.
Sin vetor imperio divum, et vice non eget orbis,
Reddo comam gyrumque tibi, mortalia currant
Libertate sua, status, et tenor unus agat res.
Dixerat: Illa graves seclis et imagine mundi [A6] Naturae ad
Attollit vultus: animarum examina, totis fortunam oratio.
Dependent membris, moritura orituraque regna,
Laeva ingens, intextum auro gemmisque volumen
Explicuit gremio, solidam immortalis adornat
Dextram adamas, quo res, rerum, et stata tempora signat
Tunc contra sic orsa refert. Quae secula currant
Vidi equidem: nec me, quamvis longaeva, fefellit
Canities, Stephani simul imperterrita late
Bella, quater victos super intonuere Triones.”**
Degener haec aetas veteri iam turbida ferro
Ignavos senio foetus exhausta ferebat,
Ne virtus et honos et avitus hebesceret ardor,
Cura Deum decus hoc imitandum indulserat orbi
Ut neque Munychias ultra quereretur Athenas
Noster honos, nec Pellam, olorigenosque Lacones,
Nec reges Roma alma tuos: victoria velox
Annibalis, Fabii?® vigilantia, Caesaris artes,
Robur Alexandri cumulo se agnosceret uno.
Quis melior caestu Pollucem Castora gyro
Vincere? quis valido iaculum extorsisse lacerto,
Aut Athamanthaea ventos aequare sarissa?
Pax aeterna domi, Mars et victoria circum,
Ter victos Scythas imperio parere coegit,
Indocilesque iugi populos sua sub iuga misit,
Heroum super acta Deumque in nomen iturus
Credo equidem: sed tu Divis invicte secundis
Sarmata non longum laetabere: Venit honori
Virtutique modus. Tu cui data summa potestas [A6"]
Vertere res hominum, regnisque imponere finem
Utere lege tua, et Divum mandata facesse.
Sunt mihi Tartareae tres uno nomine Dirae