OCR
100 105 110 115 120 125 130 135 Europae atque Asiae, bellis circumsonet orbis. Non ita: Sarmatiae potuit quae summa potestas Esse, fuit: nunc versa ruat retroque fluat sors. Sin vetor imperio divum, et vice non eget orbis, Reddo comam gyrumque tibi, mortalia currant Libertate sua, status, et tenor unus agat res. Dixerat: Illa graves seclis et imagine mundi [A6] Naturae ad Attollit vultus: animarum examina, totis fortunam oratio. Dependent membris, moritura orituraque regna, Laeva ingens, intextum auro gemmisque volumen Explicuit gremio, solidam immortalis adornat Dextram adamas, quo res, rerum, et stata tempora signat Tunc contra sic orsa refert. Quae secula currant Vidi equidem: nec me, quamvis longaeva, fefellit Canities, Stephani simul imperterrita late Bella, quater victos super intonuere Triones.”** Degener haec aetas veteri iam turbida ferro Ignavos senio foetus exhausta ferebat, Ne virtus et honos et avitus hebesceret ardor, Cura Deum decus hoc imitandum indulserat orbi Ut neque Munychias ultra quereretur Athenas Noster honos, nec Pellam, olorigenosque Lacones, Nec reges Roma alma tuos: victoria velox Annibalis, Fabii?® vigilantia, Caesaris artes, Robur Alexandri cumulo se agnosceret uno. Quis melior caestu Pollucem Castora gyro Vincere? quis valido iaculum extorsisse lacerto, Aut Athamanthaea ventos aequare sarissa? Pax aeterna domi, Mars et victoria circum, Ter victos Scythas imperio parere coegit, Indocilesque iugi populos sua sub iuga misit, Heroum super acta Deumque in nomen iturus Credo equidem: sed tu Divis invicte secundis Sarmata non longum laetabere: Venit honori Virtutique modus. Tu cui data summa potestas [A6"] Vertere res hominum, regnisque imponere finem Utere lege tua, et Divum mandata facesse. Sunt mihi Tartareae tres uno nomine Dirae 247