OCR Output

142 Si quis coemat aliquid sive animal seu apes, aut aliud quid, hocque interirent, tanto
minus ut progignerent, multiplicarenturque, aliqui superstitionibus dediti, mox eventum
hunc, infortuniumque adseribunt maleficio vendentis.

De remediis se se defensandi adversus ejusmodi maleficia, velut etiam Sagas et Strigas.

Primo. relata ad primum numerum Praejudiciorum in tertiam Classem revocatorum;
qui tam vano praeoccupati sunt hujus maleficii metu in nova potissimum dupplicis
generis non minus superstitiosa id genus maleficia a se avertendi, corruere media: eorum
quidem primum: quod mox, ac suum foetum emiserit vacca, eandem zona muliebri per
medium circumcingant ab aliquot dies; alterum vero, quod intestina nescio quae utpote
ipsa produti foetus occasione emissa, in eodem loco, ubi primum emissus fuerit, fodi
curent.

2% ad 8 Si praemetuat aliquis ne sub oculto quoddam maleficio ipsius pecuniam
suffuretque e marsupio solent imponere ad saccum aliquot granu Tritici, alii et aliquid
Thymiamatis rati, per hoc se defensatos esse adversus tale maleficium.

3° ad 6%" correpti creditis id genus morbis passim vetulas requirunt, quae suis magicis
remediis quaesitam ipsis per cujusdam malitium infirmitatem curent, sanitatique restituat
aegrotantem; qui tamen sine fructu plerumque intolerabiles facerent expensos.

42 ad 10% hujc maleficio praemetui solito, homines ejusmodi superstitioni dediti ut
accurrerent obviarentque suum frumentum in horreo ventillaturi suo capiti obducebant
et de facto etiam alicubi obducunt interius mulieris velamen sic dictum Kaitza[°””]; quam
quidem superstitionem etsi modernis temporibus praxi adjuvari ipse non adverterim;
eam tamen ex animis quorumdam necdum exstirpatam esse censeo ex eo, quod
sermonem de ea incidenter instituentes, eidem assensum praebere videantur.

5 ad 12% curaturi ejusmodi Infantis infirmitatem, qua inopinate correptus fuisset,
sunt, qui ejusdem oculos tali aqua abluere, aut etiam ab bibendum eidem ex ea dare
consueverint, in qua aliquot carbones condentes exstinxissent.

Caeterum
6 remedium Generale Superstitiosorum Hominum adversus maleficia, et quovis
Sagorum et Strigum impetitiones semet defensandi illud existimo esse, quod a Die
Resurectionis ad insequentes 3. aut 4. dies festivos pascales vomerem aratri, sive securim,
aut aliud quid fereum ad januam domus ponant.

Haec sunt, quae in praesens usque mihi inotuerunt praejudicia et superstitiones
in populo grassantes.
Tot autem, et tantarum, quae salutem cujusque aeternam, et felicitatem temporalem,
per consequens etiam publicam infestare videntur, eam cumprimis inveni originem;
quod quidem haec vitia e reliquiis gentilitiae superstitionis ex parte repetenda esse, et

57 cäitä = fökötö

196