hinc porro a Parentibus guasi per conales, et manus propagata in filios, atgue adeo
Plebi jam aligua ratione innata esse ipse existimem; verum tamen tantarum superstitionum
Matrem et Nutricem ausim dicere ipsam in populo incrassatam ruditatem fuisse et esse.
Haec etenim dum semel praeoccupare animos, mentesgue obnubilare coeperit, locum
relinguit in illis capiendi, aucupandigue pravas guasgue opiniones; guodsi proinde ex
tempore suae ad Christianismum Conversionis, aut longe etiam tardius Plebi sana
Religionis Orthodoxiaegue principia instillata fuissent, nullius dubito, multiplicem hanc
imprimis e Paganismo in Religionem invectam superstitionem, illam utpote tantorum
malorum radicem et Honorum Spiritualium obicem sensim ex animis Populi evulsam,
et ab aliis dein, guae ruditas unumguemgue erudire noverit, praeservatum fuisse
populum; talem autem, tamgue singularum fortunam eum sub antecedentis suis
Pastoribus nactum non fuisse; ac in moderna etiam providentia difficulter omni ex
parte nancisci posse, quandoquidem copiosissimos quosque rudiores sacerdotes non
minus ac suos Praedecessores, et reliquam Plebem iisdem Superstitionibus implicatos
esse, nec eos ab eadem, nisi sola lectura, notitiaque Cantus, et administrationis
Sacramentorum distingui, in rudimentis autem fidei, morumque aequo ut ita dicam
pede incedere exploratum sit: doctiores caeterum, quos populus favente Caesarea Regia
Clementia animarum suarum Rectores aquisiverit, felicioris utique doctrinae viros, qui
noverint Triticum discernere a Zizaniis, meliorisque doctrinae principia populo
propinare, paucissimos adusque existere; unde si studeant hi gregem partialem suae
pastorali curae commissum ab ejusmodi superstitiosis, gentilibusque studiis avertere:
quia tamen in aliis pluribus talem Parochiam circum ambeuntibus id non praestetur,
nec praestari possit, consequitur, male haecce ex his etiam Parochiis difficillime
exstirpari. Videri proinde summa necessarium ut in primis politica authoritas in
extirpandis id genus vitiis interponatur, quo salutaris quorundam instructio eum
infinem directa tam efficaci remedio suffulta, quousque Clerus Junior per Caesariam
Regiam Munificentiam et Augustissimi nostri Principis Zelum vere Apostolicum e votis
in Parochiis floresceret, ex parte saltem desideratum suum effectum fortiri valeat.
In hoc salutari negotio maximi aestimari visum est porro institutum
scholasticum, quod profecto nisi a publica perinde authoritate et potestate sustentatum
fuerit, et Juventus sexus utriusque mediis efficacioribus in sana assiduaque informatione
contineatur, in hoc populo pene obdurato in praejudiciis de sperato ejusdem effectu
per solam sacerdotii admonitionem obtinendo conclamatum est.
Quae omnia dum Gratiosae simul ac Prudentissimae Directioni Excellentiae
Vestrae demissime commendarem, in profundissimo venerationis cultu perenno
Excellentiae Vestrae
Fagoras 22:2 8b 1789