OCR Output

verbis. Sive etiam securim foris ad finem alicujus de trabibus domus e regione
combinationis earundem infigit, rata, hisce remediis ora luparum ligari per conseguens
suis animalibus etsi in campo ad longius etiam tempus pernoctantibus, feras nihil
nocituras fore.

62 Sunt, gui eo simplicitatis devenisse advertam, ut credant dari vetulas quae a professione
artis magicae nomen sagarum promeritae, seu ab aliis erga certam mercedem conductae,
sive proprio motu incitatae, utrimque tamen e pravo erga tertium affectu, in viam ejus
quem morbo corripi volunt, aliquid projiciunt, quod per magiam esset aptum redditum
ad alteri morbum causandum, utpote si illud suis pedibus attereret, morbum eo ipso
instanti reciperet; qua porro vetulae aliis adhuc infascinationis adminiculis contra
infantium, aut etiam nocentium vitam et salutem molirentur. Sed et

7° illam superstitiosam opinionem quorundam mentes subegisse experior, quod passim
conquererentur, partim Juvenes et Puellas esu potuque magico hic dictis Philtris et
Pharmacis, ad libidinem inductos, aut etiam cui nubere, sive quam ducere ne intendissent,
saepius etiam contra voluntatem etiam suorum Genitorum deceptos, atque adeo invicem
Matrimonio conjunctos exstitisse; partim vero ab ejus modi foeminis alterutrum
conjugatorum eo infascinatum esse, infascinarique, ut abrupto conjugalis amoris vinculo,
alteri solutae aut ligatae imamoretur, cum irreparabili id genus Matrimonii ruina,
domumque scandalo. Alios

82 ea superstitione detineri cognovi, qui credant numos e marsupio per cujusquam
maleficium surripi posse, nec nisi argenteam pecuniam, nec etiam alia modalitate, nisi
maleficus eandem manibus tetigerint.

92° Qui se quidem ditescere, alios vero in apiaria oeconomiae deficere gestiunt, intelligo
eos accipere guttur Lupi, illudque e regione foraminis Habitaculi apium applicare eo
fine, ut apes ipsorum per illud per Canales velut exiturae redituraeque alienarum apium
mel surripiant, ipsosque adeo apes interimant; quam quidem opinionem adeo vulgarem
esse non observavi. Audio

10@° quibusdam eam perniciosam insedisse observationem, quod ranae a sagis
subordinatae grana frumenti ex Horreo suffurentur.

11™° Plerosque in eo etiam intime persuasos esse observavi, quod quis sumpto nescio
quo magico potu, applicatisque proinde satanicis remediis suum Corpus a Planta pedis
ad os usque ligari, eoque obductari curent, ut si vel medius per cohortem inimici
transeat, ejusdem globus et gladius corpori nihil noceat, praeter quod vestigia quaedam
impressa relinquat.

12° Si infantem aliquem advertant morbo quoddam aut debilitate corripi mox hanc
infirmitatem maleficae cujusdam adspectui adscribunt. Observavi alias

13° Domum in ipso Coemeterio exstructam ex eo non esse ausos inhabitare, quod
Spectra, et Ludificationes imaginis atque adeo homo demortuus juxta fassionem eam
inhabitantis sese objecerit in corpore. Coeterum domus et eos inhabitantes ab immundis
spiritibus infestari passim creditur.

195