OCR
Ecclesiam ex episcopi auctoritate tantum, juxta sacrorum canonum decreta, aedificari fas est. Si vero sacerdos ejus aedificationis primarium lapidem benedicandi potestatem habens, ejusmodi functionem peragat, hunc ritum servabit. Pridie quam primarius lapis benedicatur, ligneam crucem in loco, ubi debet esse altare, figat ipse vel alius sacerdos. Sequenti vero die lapis in ecclesiae fundatione ponendus, qui debet esse quadratus et angularis, benedicatur hoc modo: Sacerdos indutus amictu, alba, cingulo, stola et pluviali albi coloris, adhibitis aliquot sacerdotibus et clericis, salem et aquam benedicit; nisi prius in promptu habeat jam benedictam ordinaria benedictione, ut supra, fol 166. et interim dum cantatur a clericis antiphona cum psalmo sequenti, aspergit locum, ubi crux posita est, cum aqua benedicta. Antiphona. Signum salutis pone Domine Jesu Christe in loco isto, et non permittas introire angelum percutientem. Psalmus 83. Finito psalmo, sacerdos versus ad locum per eum aspersum, dicit: Oremus Domine Deus, qui licet caelo et terra non capiaris, domum tamen dignaris habere in terris, ubi nomen tuum jugiter invocetur: locum hunc, quaesumus, beatae Mariae semper Virginis, et B. N. (nominando sanctum vel sanctam, in cujus honorem ad nomen fundabitur ecclesia), omniumque sanctorum intercedentibus meritis, sereno pietatis tuae intuitu visita, et per infusionem gratiae tuae ab omni inquinamento purifica, purificatumque conserva; et qui dilecti tui David devotionem in filii sui Salomonis opere complevisti, in hoc opere desideria nostra perficere digneris; effugiantque omnes hinc nequitiae spirituales. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Postea stans benedicit primarium lapidem, dicens: Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram. Vers. Sit nomen domini benedictum. Resp. Ex hoc nunc et usque in saeculum. Vers. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes. Resp. Hic factus est in caput anguli. 193