ay tanárának, Lorenzo Lippinek (1442 k. — 1485) a Marcus Aurelius korában élt
anazarbosi Oppianos Halieutica |A halfogäs müveszete] cimü tanköltemenye¬
ből görögből latinra készített fordítását. Ezt a köszöntőjét belefoglalták a mű
editio princepsébe is (Colle di Val d" Elsa, Bono Gallo, 1478).
1. Gratum fecisti, quod epistolam, quod versiculos misisti. Quaeris quid
sentiam. Breve faciam. Recti sunt, festivi, arguti, pleni sensibus et aculeis.
Dicerem consummatos, nisi non cum saeculo hoc illos, sed cum vetusta¬
te committerem.
2. Quod autem rogas cur ego has particulas ‘quodquod’ et ‘adque’ per
‘d’ potius quam per ‘t’ literas notem, facile responsum. Ac ne te aut cir¬
cunduci aut etiam falli putes, pauculos testes, neque eos tibi non dome¬
sticos, citabo. Est in atrio Capitolino, ad sinistram, opinor, aenei Hercu¬
lis haud ita pridem inventi, marmur quoddam, vetustis ac iam pene
exoletis incisum versiculis, quorum initium est, ‘Hercules invicte. In eo
hoc quoque legitur: ‘administrandum quodannis.’ Adstipulatur etiam
huic scripturae ille codex antiquissimus Vergilianus, qui istic in intima
palatina bibliotheca adservatur, maiusculis characteribus exaratus, de quo
paucula mecum recognas licet ex Bucolicis modo et Georgicis, ne totum
tibi sit volumen explicandum. ‘Pocula, inquit, ‘bina novo spumante lacte
quodannis.’ Et paulo post, ‘Ut Baccho Cererique tibi sic vota quodannis.’
Et rursum, ‘Degenerare tamen ni vis humana quodannis.’ Item, ‘Nanque
omne quodannis terque quaterque solum scindendum. Sed et illud ‘adque’
pari ratione notatur. Neque te moveat quod in ponte illo Anienis a Nar¬
se constructo deprehendas aliter, ‘Atque interruptum continuatur iter,