19. Prima porro vigilia, cum coelum nubibus de improviso foedaretur,
continuo basilicae ipsius maximae fastigium, guod opere miro singularem
toto terrarum orbe testudinem supereminet, tactum de caelo est, ita ut
vastae quaepiam deiicerentur moles, atque in ea potissimum partem qua
Medicae convisuntur aedes, vi quadam horrenda et impetu, marmora
immania torquerentur, in quo illud etiam praescito non caruit, quod
inaurata una pila, quales aliae quae in eodem fastigio conspiciuntur,
excussa fulmine est, ne non ex ipso quoque insigni proprium eius familiae
detrimentum portenderetur. Sed et illud memorabile, quod ut primum
detonuit, statim quoque serenitas reddita.
20. Qua autem nocte obiit Laurentius, stella solito clarior ac grandior,
suburbano imminens in quo is animam agebat, illo ipso temporis articu¬
lo decidere extinguique visa quo compertum deinde est eum vita demi¬
grasse. Quin excurrisse etiam faces trinoctio perpetuo de Faesulanis
montibus, supraque id templum quo reliquiae conduntur Medicae gentis
scintillasse nonnihil, moxque evanuisse feruntur. Quid quod et leonum
quoque nobilissimum par, in ipsa qua publice continentur cavea, sic in
pugnam ferociter concurrit, ut alter pessime acceptus, alter etiam leto sit
datus? Arreti quoque, supra arcem ipsam, geminae perdiu arsisse flammae,
quasi Castores, feruntur, ac lupa identidem sub moenibus ululatus terri¬
ficos edidisse. Quidam illud etiam (ut sunt ingenia) pro monstro inter¬
pretantur, quod excellentissimus (ita enim habebatur) huius aetatis me¬
dicus, quando ars eum praescitaque fefellerant, animum desponderit,
puteoque se sponte demerserit, ac principi ipsi Medicae (si vocabulum
spectes) familiae sua nece parentaverit.
21. Sed video me, cum quidem multa et magna reticuerim, ne forte
in speciem adulationis inciderem, longius tamen provectum quam a
principio institueram. Quod ut facerem, partim cupiditas ipsa obsequen¬
di obtemperandique tibi, optimo, doctissimo, prudentissimoque homini,
mihique amicissimo, cuius quidem studio satisfacere brevitas ipsa in
transcursu non poterat, partim etiam amara quaedam dulcedo quasique
titillatio impulit recolendae frequentandaeque eius viri memoriae, cui si
parem similemque nostra aetas unum, forte, atque alterum tulit, potest
audacter iam de splendore nominis et gloria cum vetustate quoque ipsa
contendere.