1. Arguis me mendacem quod in epistola mea proxima stilum literasque
tuas apud eruditissimum virum quasi plus nimio laudaverim. Sed hoc ita
docte facis tamen ut, quibus me verbis accusas, isdem prorsus absolvas,
quo fit ut non alio magis iudicii mei ratio mihi constet quam quod abs te
sic reprehenditur eloquenter, nisi forte parum verus ob id ego testis (testis
enim plane, non laudator) quod attigi testimonium de te, nec implevi.
Verum cogita quam sit arduum verbis exaequare laudes, quae fidem sic
excedant ut eis nec tu quidem protinus assentias, qui iam pridem satisfe¬
ceris.
2. Quod autem me Ioanni Pico Mirandulae Hieronymoque Donato
et Hermolao Barbaro, tantis in omni literatura viris quantos olim non
meminimus, adnumeras, equidem irrideri me putarem, nisi persuasissi¬
mum haberem falli te duntaxat amore nimio, quem solere ait Plato in
iudiciis caecutire. Caeterum ego tam me scio cum talibus nec ingenio
nec doctrina, qui nec natalibus nec fortuna debere conferri.
3. De imperio vero quod ais, Fors ipsa viderit. Aut si quis est in magnis
rebus meae quoque preci et voto locus, utinam denique apud eos residat
qui sint illo quam dignissimi.
4. Picus noster unice te diligit, nec autem plus de meis verbis quam de
tuis epistolis, quin eas nunc me tibi dictante cum maxime legit curatque
describendas. Sed et mire gaudet quod Hieronymum Donatum iuxta
secum probes, tum quod inter vos cohaeseritis tu et Barbarus, non invi¬
cem modo, sed et in commune consultum putat. Idem pene me quoque
provocat in te redamando, nulli scilicet hominum concedentem. Quare
velim mihi pro me in te studio Chalcum perpetuo vel patronum, si pa¬
titur, vel, si hoc mavult, amicum magnum, quibus potes machinis, reti¬
neas.