teris probitate prudentiague concedas. Crederem vero facile guae sic ex
animo, guasigue dicam vero vultu de me scribis, ac propriis omnino
laudibus faverem, nisi testimonio isti, praeter conscientiam meam, fama
guogue ipsa publice in omnes tuae humanitatis obstreperet. Ouare tota
eguidem sic accipio laudationem, non ut illam meis meritis, sed ut tuis
moribus assignem, tanto plus tibi me debere sentiens, guanto ipse minus
mihi debeam.
2. Quod autem ad Miscellanea nostra attinet, aut ego fallor, aut nihil
in eis aeque fructuosum quam libertas illa et simplicitas, incauta fortas¬
se, sed et ingenua tamen, ac si minus a prudentia, certe a charitate profecta
communium studiorum, quae prima videlicet in huius saeculi scriptori¬
bus desideratur. Nam quod me pedem conferre cum Domitio nolles,
equidem quid spectes intellego, nec ego non aliquid istiusmodi iam tum
videbam cum personam mihi illam censoris odiosissimam imponebam,
diligentiamque pene improbam, iactationi verborum cantilenaeque cui¬
libet expositam, neglectis cautionibus, affectans, ad sarcienda literarum
damna, solertiam omnem, pro virili parte, dirigebam. Semper autem sum
veritus quam denique in partem meum tale consilium, non dico ab
obtrectatoribus raperetur, sed a prudentissimis etiam hominibus, iisdem¬
que cautissimis acciperetur. Quanquam autem omnino convenire mihi
tecum, id est cum viro amicissimo doctissimoque, necesse est, tamen quia
suo cuique corde quaedam pervidentur, dicam ad ea nonnihil quae mihi
in hac epistolae tuae parte sapienter obiciis et amice.
3. Cum mortuo negas, quasi cum larva, decertandum. Mihi vero
contra videri solet. Etenim quod adversus mortuos pronuntiamus pro
vero accipi tam solet quam debet, ut item quod adversus viventis plerun¬
que odii vel invidiae suspitione laborat. ‘At iuvit ille rem literariam, Quis
neget? An non isto nomine sic a me laudatur ut a nemine magis, et qui¬
dem in eadem ipsa pagina qua et reprehenditur? ‘Sed erat, inquies,
‘emendaturus ea si diutius vixisset.’ Qui sciam vero istuc? An usquequa¬
que de ingeniorum profectu bene sperare est? Aut non huius ipsius po¬
strema quaeque mendosiora? Quid quod futurus in dies ambitu honorum
minus ociosus, opinione quoque sui magis inflatus. Sed fac emendaturus
fuisse. Nunc igitur ob id, inter scriptores omneis, unus a censoria virgu¬
la Domitius asseretur, unus erit iste (si dis placet) gallinae filius albae?
Iam cur dissimulari quoque nomen oporteat, cuius in auctoritate venenum
(si quod est ipsius commentariorum), velut anguis in herba, delitescat?