2. Nollem cum Domitio tanguam cum larva, guando olim inter mor¬
tales desiit esse, pedem te saepius conferre. luvit enim guantum potuit
rem literariam. Inter primos situm et pulverem veteribus excutere studu¬
it, politiora in dies, Politiani emulatione vel exemplo, praestiturus, si
vixisset. Non tamen aliter eum abs te peti arbitror, quam primi pili ho¬
minem. Mors illum, ut scis, immatura praeripuit, emendaturum fortas¬
se, si quid inconsideratius exciderat. Satius est, ut tu inquis, candidatum,
ut autem ego, philosophiae virum consularem aliorum errata notatis
locis coarguere, nomini autem parcere. Verum in hanc ipsam sententiam
ambiguus tendo, quia pugnis aerem creditur verberare aut commenticia
nugamenta sectare, extantem qui nullum habet in quem suscepta videa¬
tur oratio. In hac tamen opinionis ambiguitate vacillantem, certum in ea
parte me esse sentio: qui prodesse voluerunt, diem capitis illis dicendum
non esse. Fuit inter nos Domitius, et monimenta reliquit famae non
poenitendae.
3. Te aeternitas manet. Sincipitio capillo eam praehendisti. Cupio, et
pro humano iure abs te peto, ut cum in his Miscellaneis quae edidisti’
centurionem te esse volueris, iam in reliquo opere, quod inter manus (ut
arbitror, multiplex et eruditum) est, tribunum, aut plane positis castris
legatum te facias et imperatorem. Nam quibus centum capita placuerunt,
ii longe maiore numero delectabuntur.
1. Utinam quas in me confers epistola tua laudes ita veras esse, nec ab
humanitate magis quam a iudicio profectas, aliis mihique persuaderes, ut
ego statim de hac ipsa epistola tua iudicium semper gravissimum Lauren¬
tii Medicis agnovi. Nam cum tibi ille summus hominum in omni usu
plurimum sermonibus tuis deferat, tum se videre ait neminem cui tu li¬