OCR
2. Nollem cum Domitio tanguam cum larva, guando olim inter mortales desiit esse, pedem te saepius conferre. luvit enim guantum potuit rem literariam. Inter primos situm et pulverem veteribus excutere studuit, politiora in dies, Politiani emulatione vel exemplo, praestiturus, si vixisset. Non tamen aliter eum abs te peti arbitror, quam primi pili hominem. Mors illum, ut scis, immatura praeripuit, emendaturum fortasse, si quid inconsideratius exciderat. Satius est, ut tu inquis, candidatum, ut autem ego, philosophiae virum consularem aliorum errata notatis locis coarguere, nomini autem parcere. Verum in hanc ipsam sententiam ambiguus tendo, quia pugnis aerem creditur verberare aut commenticia nugamenta sectare, extantem qui nullum habet in quem suscepta videatur oratio. In hac tamen opinionis ambiguitate vacillantem, certum in ea parte me esse sentio: qui prodesse voluerunt, diem capitis illis dicendum non esse. Fuit inter nos Domitius, et monimenta reliquit famae non poenitendae. 3. Te aeternitas manet. Sincipitio capillo eam praehendisti. Cupio, et pro humano iure abs te peto, ut cum in his Miscellaneis quae edidisti’ centurionem te esse volueris, iam in reliquo opere, quod inter manus (ut arbitror, multiplex et eruditum) est, tribunum, aut plane positis castris legatum te facias et imperatorem. Nam quibus centum capita placuerunt, ii longe maiore numero delectabuntur. Idibus Novemb. MCCCCLXXXVIIIT XIX. Angelus Politianus Iacobo Antiquario suo s. d. 1. Utinam quas in me confers epistola tua laudes ita veras esse, nec ab humanitate magis quam a iudicio profectas, aliis mihique persuaderes, ut ego statim de hac ipsa epistola tua iudicium semper gravissimum Laurentii Medicis agnovi. Nam cum tibi ille summus hominum in omni usu plurimum sermonibus tuis deferat, tum se videre ait neminem cui tu li° Edidisti. Butler kiadásában hibásan: ediszi. Poliziano: Lezzers, 196. 193