dum guisgue illa reformidat guae vulgo hactenus ignorata sunt, siguidem
eo res redit ut ne magnorum guidem auctorum lingua tuto loguamur,
guoniam vulgo minus innotuerit, itague barbaris uti malumus guam
Romanis vocibus, et cum siligineus domi sit panis, emendicato furfure
magis vescimur.
3. Quod autem mihi eloquentiam sic adimunt ut doctrinam concedant,
non modo equidem non succenseo, sed et gratias ago. Noli, quaeso,
amori erga me tuo nimis indulgere, Phosphore, nec parum laudari putes,
si Marci Varronis exemplo lauder, quem et ipsum veteres scientiae mul¬
tae, nullius eloquentiae esse crediderunt. Ego sane, mi Phosphore, nec
eloquentiam mihi vindico, nec doctrinam agnosco. Si cui tamen in Mi¬
scellaneis, etiam citra eloquentiam, sciolus videor, bene habet. Vici. Nam
istuc ipsum quaerebam. Quo enim eloquentia mihi in hoc opere, non ad
persuadendum, sed ad docendum parato?
4. Quod autem de stilo scribis, utique verum puto, non continuo peius
esse quod variet, cum sit ipsius eloquentiae non vultus, non color unus.
Quapropter nec adhuc quisquam suffragiis est omnibus habitus eloquens,
sive quod sibi quisque prae ceteris placet, sive quod alios alia dicendi
forma plus capit. Demosthenem cogita et Ciceronem. Illius quibusdam
sicca oratio, Demadi lucernam olere, Aeschini etiam (si dis placet) bar¬
bara videbatur. Hunc Calvus exanguem et tritum, Brutus fractum et
elumbem, quidam ieiunum atque aridum, contra alii tumentem et infla¬
tum, nec satis pressum, exultantemque supramodum et superfluentem,
alii frigidum in iocis, alii parum antiquum, quidam etiam in dicendo viro
molliorem superstitiosumque, et peregrinis quasi legibus nimis addictum
putaverunt. Neque vero haec ideo refero quo me putem cum talibus
conferendum. Non enim sic insanio, Phosphore. Sed utendum magnis
nominibus fuit, ut stomacho isti tuo fortius occurrerem.
5. Nam quid ego de Pico Mirandula dicam? Hi sunt invidiae nimirum,
Phosphore, mores. Sed vivat ille! Vivat modo nec eat alio deinceps quam
quo pede iam coepit, etiam livor ipse fatebitur non modo eum non supra
modum, sed longe etiam infra modum fuisse a nobis laudatum. Cuius