OCR Output

factum esset. Sed cum Persio, omnium doctissimo, hoc est cum Politia¬
no, vereor ne imprudens fuerit et inconsideratum. Feliciter tamen cecidit
quando illae meae (ut scribis) puellae, pro uno amatore, duos sortitae sunt,
et ego ex usura (inquit Plinius) sortem feci. Vellem illas easdem non
quidem fucatas aut unguentis delibutas, tanquam ad moechos, sed qua¬
si ornatas matronas, cum muliebri mundo et dote, ad viros ivisse. Nam
quis aut repudium aut certe repulsam non formidaret?

2. Sed, mehercule, extra iocum nec petapoptkwc, Politiane, non mi¬
nus horrui quam laetatus sum, cum illas literas ad manus tuas pervenis¬
se audivi. Me potius recta oratione ac praeparata et conperendinata ad te
scripsisse oportuit ac decuit, et ita amicitiam petere. Sed illas literas ad
Alexandrum dedi, ut eo veluti legato et caduceatore uterer, cum quo tibi
veterem amicitiam intercedere sciebam et hospitalitatem. Tu pro tua
sapientia ac facilitate, si quid illic obiurgandum et parum aut te aut me
dignum offendisti, condonabis amori nostro et nimiae familiaritati. Est
enim Alexander plane alter ego, et ego alter Alexander. Quod si tu con¬
dicionem non reiicis, tertius accedes. Et ne unquam a triumviratus ma¬
gistratu discedas, quando proximis comitiis te triumvirum literarum
creavimus, comitiis futuris te triumvirum amicitiarum creabimus. Sustu¬
listi digitum. Bene habet. Non perhorrescam posthac.

3. Nunc volo te aliquantulum vellicare. Cur tandiu nobis ignotus
fuisti? Parum pie, mi Politiane, et plane crudeliter fecisti. Nunc demum
post tot annos ad nos venis? Me miserum, tam longo tempore Politiano
caruisse, sine eius literis egisse, non scripsisse, non legisse, non recitas¬
se, praesertim quando et Romae fuisti, et ad multos istinc saepe scripsis¬
ti. Sed quid ago? Quasi vero ego quoque non eandem navim conscen¬
derim et in eadem culpa sim, qui de te non sciscitarim. Hernicis meis
refero acceptum. Nam postquam his sacris initiatus fui, in illa saxa me
conieci, ubi ne nomen quidem clarorum virorum audiebam. Sed nec
literis vacabam. Cum pecoribus et glebis res gerebatur. Tanta erat satie¬
tas vel potius fastidium curiae et fori. Rursus nunc, mutata voluntate,
consilium nostrum totum est Ciceronianum, qui ad Rufum scribens,
‘Urbem,’ inquit, ‘mi Rufe, cole, et ex Sicilia reversus statuit ab oculis
civium non discedere. Sed quid dico Ciceronianum? Immo Alexandri¬
num. Alexander enim est qui me retinere nunquam desistit. ‘Hic fiunt

175