OCR Output

factus videatur. Sed recte ille. Nos vero scribendi consuetudine maiori¬
busque officiis illam his modicis principiis ortam locupletiorem (ut spero)
in dies faciemus.

2. Nunc Atlantem ipsum tuae dignitatis studiossisimum maiorem in
modum tibi commendarem, nisi urbanissimus poeta moneret peccare
eum qui suos putet cuique commendandos. Gratulor igitur, quod superest,
tibi lepidissimi adulescentis restitutam consuetudinem, quam tantisper
etiam invidere pergam donec in utriusque complexus venero.

3. Vale, Thusci nominis decus. Et Marcum Antonium iam hinc ama¬
re incipe, qui te ob tuas amplissimas virtutes amat, colit, observat.

Venetiis, Idibus Iuliis MCCCCLXXXVIII

VIII.
Angelus Politianus Marco Antonio Sabellico s. p. d.

1. Solebat Atlas quondam suo mihi nomine redire tam gratus ut, recep¬
to contentus amico, nullum ultra officitum desiderarem. Nunc autem
tuarum nomine literarum, quas fideliter reddidit, tam mihi iucundus
rediit ut eius pene praesentiam non requirerem, atque haberet Atlas
quippiam secum quod plane plus a me quam Atlas expeteretur. Nunc
idem istuc revertitur cum literis meis, quas tibi arbitror fore gratas, non
tam suo quam tabellarii nomine. Noram equidem antea quoque quantum
ingenio et literatura, quantum etiam stilo facundiaque polleres. De hu¬
manitate nihil sane adhuc inaudieram. Sed eam tua mihi nunc epistola
deliniavit, Atlas vero penicillo et coloribus expressit. Aucupabar sane iam
pridem occasionem quampiam ineundae abs te gratiae, cum tu scilicet
hoc agentem praevenisti, non ob id humanior modo, quod prior, sed quod
minore quoque proposito praemio. Quare danda mihi opera est ut que¬
madmodum ineunda tecum amicitia posterioris tuli, sic eadem tuenda
colendaque prioris feram.

Vale.

VI Calendas Septemb. MCCCCLXXXVII

163