OCR
factus videatur. Sed recte ille. Nos vero scribendi consuetudine maioribusque officiis illam his modicis principiis ortam locupletiorem (ut spero) in dies faciemus. 2. Nunc Atlantem ipsum tuae dignitatis studiossisimum maiorem in modum tibi commendarem, nisi urbanissimus poeta moneret peccare eum qui suos putet cuique commendandos. Gratulor igitur, quod superest, tibi lepidissimi adulescentis restitutam consuetudinem, quam tantisper etiam invidere pergam donec in utriusque complexus venero. 3. Vale, Thusci nominis decus. Et Marcum Antonium iam hinc amare incipe, qui te ob tuas amplissimas virtutes amat, colit, observat. Venetiis, Idibus Iuliis MCCCCLXXXVIII VIII. Angelus Politianus Marco Antonio Sabellico s. p. d. 1. Solebat Atlas quondam suo mihi nomine redire tam gratus ut, recepto contentus amico, nullum ultra officitum desiderarem. Nunc autem tuarum nomine literarum, quas fideliter reddidit, tam mihi iucundus rediit ut eius pene praesentiam non requirerem, atque haberet Atlas quippiam secum quod plane plus a me quam Atlas expeteretur. Nunc idem istuc revertitur cum literis meis, quas tibi arbitror fore gratas, non tam suo quam tabellarii nomine. Noram equidem antea quoque quantum ingenio et literatura, quantum etiam stilo facundiaque polleres. De humanitate nihil sane adhuc inaudieram. Sed eam tua mihi nunc epistola deliniavit, Atlas vero penicillo et coloribus expressit. Aucupabar sane iam pridem occasionem quampiam ineundae abs te gratiae, cum tu scilicet hoc agentem praevenisti, non ob id humanior modo, quod prior, sed quod minore quoque proposito praemio. Quare danda mihi opera est ut quemadmodum ineunda tecum amicitia posterioris tuli, sic eadem tuenda colendaque prioris feram. Vale. VI Calendas Septemb. MCCCCLXXXVII 163