OCR Output

certe volentem adduxisset me in eam sententiam Rusticus tuus, sane
urbanissimus, doctrinague et elegantia plenus, et gui vere ex fumo cla¬
rissimam lucem efferat, atque ob id eo titulo indignissimus. Vidi, et le¬
genti placuere, multa scriptorum nostri temporis. Sed Rusticum hunc
non satis est vidisse semel. Iuvat usque morari et conferre pedem. Nihil¬
que in eo non summe placet, nisi quod desinit, cum tamen desit nihil, ut
tam multa nemo alter quam tu afferre potuerit pro materia.

2. Habeo itaque tibi gratias quod locellos meos tanti duxeris. Non
poterant vendi carius. Cum donare instituissem, voluisti, ut in caeteris
omnibus, etiam liberalitate me superare, in qua, hoc genere compensan¬
di, vinci et cupio et patior.

Vale, literarum decus et doctrinae.

Leopoli, III Calendas Octob. MXVD

147