2. Scio istic apud vos esse conplura Alexandri Aphrodisei volumina
in variis generibus doctrinarum, praecipue vero in philosophia naturali.
Sunt item apud me hic nonnulla illius opera, mire erudita et gravia. In
his habentur duo volumina Ilepi wuxfis, quae per hos dies perlegi. Alte¬
rum ex his voluminibus principium habet eiusmodi: Ilepi wuxfjs ti r’Eoti
kal Tig adrfg r) odola. Is libellus apud me fere post principium mutilus
est. Cupio me certiorem reddas numquid apud vos in delectissima ista
Medicum bibliotheca totius atque incolumis sit. Quod si, ut spero, illae¬
sus et integer, mihi gratissimum facies si primum eius libri caput tran¬
scribi feceris, et ad me mitti curaveris. Si negocium librario commiseris,
neque praeceleri, vix horam absumet.
3. Vale. Picum meum salvere iube. Cum dico Picum, doctos etiam
omnes intellego.
Iterum vale.
Mediolani, pridie Calendas Apriles MCCCCLXXXX
XIII.
Angelus Politianus Hieronymo Donato suo s. d.
1. Etsi literarum tuarum semper incredibili desiderio tenor, propterea
quod mihi ex eruditione fructus, ex elegantia voluptas, ex auctoritate
summus honos conciliatur, facile tamen id ego differri nonnunquam
patior, vel ne te a studiis avocem potioribus, vel certe ut exemplum mihi
tuum, sexcentas iam debenti epistolas, patrocinetur. Roges causas tanti
debiti. Non inficior desidiam esse primam, quae mihi semper, nescio quo
pacto, fuit in deliciis. Sed tamen et occupatiunculae, vel trichae potius
ineptae quaedam molestaeque nimis, ocium omne meum pene inter se
scripulatim partiuntur.
2. Nam si quis breve dictum quod in gladii capulo vel in anuli legatur
emblemate, si quis versum lecto aut cubiculo, si quis insigne aliquod, non
argento dixerim, sed fictilibus omnino suis desiderat, illico ad Politianum
cursitat, omnesque iam parietes a me, quasi a limace, videas oblitos ar¬
gumentis variis et titulis. Ecce alius Bacchanalibus Fesceninorum argu¬
tias, alius conciliabulis sanctas sermocinationes, alius citharae miserabi¬