1. Quae meae partes esse debuerant, eas omnes tibi sumpsisti, Pice doctis¬
sime, te ipsum apud me neglegentiae insimulans et in eo crimine, cuius
ego apud te maxime reus sum, excusationem quaerens. Parum tibi vide¬
tur alios ingenio et eruditione praecellere, nisi modestia quoque et hu¬
manitate vincas non solum alios, sed te ipsum. At vero, obsecro, harum
virtutum munera ita amplectaris ut nobis quoque aliquam obeundi ofh¬
cii nostri occasionem relinquas, ne dum harum omnes tibi partes vindi¬
cas, nos inhumani atque inciviles habeamur, qua ego in re (quae mea est
impudentia) iam non excuso neglegentiam meam, sed accuso humanita¬
tem tuam.
2. Quod scribis te non temporariam mecum sed perpetuam amicitiam
statuisse, non solum ea causa tibi me plurimum debere intelligo, verum
etiam recte mihi amicitiam definisse videris, quae temporaria cum sit,
iam amicitia esse non potest. Ilud scito: me eam in meorum ornamen¬
torum delectu seposuisse. Quid enim mihi accidere potest praeclarius
quam a tanto viro non laudari solum sed etiam amari?
3. Hermolaus noster incredibilem doctrinarum tranquillitatem et
studiorum gtAomoviav curat, maxima utilitate eruditorum. Video esse
summum ac rarum quiddam quod sperare possunt literae, eo incolumi.
Eius ego consuetudinem, quam mihi tantopere invides, eadem penu
servo qua et amicitiam tuam. Nihil praeterea adeo Oavuaotov censeo
quod assequi ingenio et eruditione non possis, praesertim quia audio te
Tic EAANvuciig Tadeiag yaptv istuc demigrasse. Quod ego consilium ita
laudo ut magis laudare non possim. Nam obdév yAvkUtTEpov ff mavT’eidévat.
4. Ego Politianum tibi invideo, hominem fertilissimi et facundissimi
ingenii, cuius Rusticum nuper legi. Visus est mihi splendor aetatis nostrae
et nav én’dabeia nenhaoupévov Ex Atdc Épvos, cui ea de me polliceri te
meis verbis postulo quae ab homine amicissimo expectare potest. Utor
autem te internuntio in auspicanda mihi cum eo benivolentia, cum fretus