cisthide tacet omnino superius, hoc est libro sexto decimo, inter hederas,
cum de erythrano tamen loguatur.
6. Ouid guod nec cisthon alibi usguam nominat inter hederas, nec
maris foeminaegue discrimen tam cisthi proprium guam omnium plane
arborum virgultorumque videtur, quod nec idem Plinius dissimulat? Quid
quod flos quoque diversus perhibetur, in hedera quidem maris et foemi¬
nae concolor, in cistho autem plane discolor? Nam quod hederaceum
silvestri rosae comparat, non tam colorem insinuari quam lanuginem puto
qualis intra rosas est. Unde etiam hederae florem yvow6dn Theophrastus
appellaverit.
7. Satis igitur, ut arbitror, apparet nihil esse quod nos fateri cogat Pli¬
nium libro sexto decimo cisthon inter hederas retulisse, qui tamen idem
libro quarto et vigesimo sic hederae cisthon quemadmodum et chamae¬
cisson adnexuit, non quia cisthon hederamque esse idem crediderit, sed
quod eam Graeci vicino (sic enim inquit) vocabulo appellent. Quare ne
quenquam similitudo vocabuli falleret, ibi potissimum distinctiones adhi¬
buit ubi confusionis occasio nascebatur. Nec eo contentus etiam cisthi
proprietates prorsus ab hedera diversas adiecit. Nusquam enim hederam
sic ante descripserat ut aut maiorem thymo aut ocimi foliis aut postremo
albo esse flore docuerit. Quamobrem quis iam dubitet ’Secundum’ Plinium
pronuntiari oportere, quem ne suspitio quidem ulla istius erroris attingat.
8. Illud obiter mirari me fateor: quid ita tibi in mentem venerit ledon
herbam (seu tu ladam mavis, unde et ladanum vocetur) Latinam vocem
arbitrari? Prorsus quasi non et Dioscorides et alii veteres Graeci passim
ut patria vernaculaque utantur tam, hercules, quam et ladano.
9. Haec habui, mi Nicolae, quae tibi pro Plinio (verane an falsa nescio,
sed mihi tamen verisimilia) obiicerem, quae si tibi doctissimo homini
probabuntur, laetabor equidem Latinum auctorem non in eadem esse alea
qua barbari. Sin minus, expecto iam quid ad haec nostra qualiacunque
respondeas. Etenim cum gravissima sit apud eruditissimum quenque
Plinii auctoritas, aut non tentanda fuit, aut aliquanto fortius quam certe
adhuc fecisse videris convellenda.