xahkea xpvoeiwv commutantes. Quis enim nescit quam illi émtywptor
tois’EAAnoıv Äättıkıonoi degenerent citra mare? Sed tamen hoc ipso
minus eius obelos metuimus: quod in Latio nati sumus, sicut Latina cum
scribimus perperam, hoc nos tuemur, quod Graecissare putamur, atque
ut vespertiliones, dum neque mures plane neque aves sumus, utrisque
tamen nos probare tentamus.
VII.
Angelus Politianus Ioanni Pico Mirandulae s. d.
1. Audio te versiculos amatorios quos olim scripseras combusisse, veritum
fortasse ne vel tuo iam nomini vel aliorum moribus officerent (non enim,
puto, quoniam minus exierint apte) sicuti Plato suos dicitur. Nam quan¬
tum repeto memoria, nihil illis tersius, dulcius, ornatius, quos quia vo¬
cabas Amores tuos, placuit mihi nuper, velut in Amores ipsos abs te
crematos, ita ludere Graecis versibus:
2. HoAAakı tokevOeic prexOeic 0’ b710 Tikoc Epwtwv
ovk étAN Mpotépw mavta ő űpeiheb" SrtAa,
TOEa, BEAN, PapETpAc, Kal vnnoag Tä ye TÁVTA
Twev Opod owpov haumtdot Anidiots.
Zdv S'avdtovs papwac, dpuevnva xepvdpia Sijoev
Toig vevpaic, neoon Ö’EußaXe rupkaif
Kai nupi phéëe Tù nÜp. Ti Ő 4 Appoveg altov, Epwteg,
tov Ilikov Movowv eioenoTäode npoHov;
VIII.
Toannes Picus Mirandula Angelo Politiano s.d.
1. Quod proximis literis tuis me tantopere laudaris, debeo tibi tantum
quantum ab eo absum ut merito lauder. Id enim debetur cuique quod
gratis dat, non quod persolvit. Quare et ipse id totum tibi debeo quod de
me scribis, cum in me tale sit nihil; cum id mihi ipse nullo pacto deberes,
id totum tuae fuit humanitatis et singularis in me benivolentiae. De
caetero si me examinaris, nihil invenies nisi tenue, humile, angustum.