non sunt, sic fieri demum velimus ut dii volunt, et eos nec culpemus
unguam, nec accusemus, nihil doleamus, nihil expostulemus, servire,
vinci nesciamus, re, non oratione, philosophemur, et gui novicii sumus,
nos ipsos ut adversarios observemus, aliorum de nobis opinionem atgue
id genus alia, guae externa sunt, negligamus potius guam reiciamus, ad
diem curremus, ut hospitium viatores, habeamus ea denigue non habe¬
amur, silentium amemus, nequicquam evomatur non concoctum; et
nobis alii raro, et nos aliis nunquam risum pariamus, et ut uno Epictetum
totum verbo complectar, et substinere adversa, et abstinere voluptatibus
abunde didicerimus.
3. Vide quam singulatim ad Epictetum tuum effinxerimus vitam
nostram. Vide quam et cito, ne hac quoque parte Stoici non essemus qui
nos admonitos volunt, tandiu deficere hominem, quandiu non proficit,
id quod, quanquam in caeteris admiratus sum, in me tamen uno, vel
maxime, qui cum semper in Lycio vel Academia, nunquam in Porticu
sim versatus, ita victus sum oratione senis ut in eius sententiam non
pedibus modo, sed manibus quoque et toto corpore discesserim.
VI.
Angelus Politianus Ioanni Pico Mirandulae s. d.
1. Tanti mihi sunt literae tuae, mi Pice, ut nullo pacto credam posse me
illis rescribendo satisfacere. Tanta rursus tua est humanitas, ut te boni
consulturum quicquid a nobis proficiscatur existimem. Si verba suppe¬
terent animo, laudare pro merito ingenium, literas, eloquentiam tuam
conarer. Sed vereor ne laudes cogar tantas, ut Flaccus inquit, culpa dete¬
rere ingenii. Quare imitabor Timantem, quodque exprimere penicillo
non possum, velo contegam. Quod si mihi hortandus est, qui ipse om¬
nibus exemplo sit, ita ego meum Picum ut ille Mycenaeus Teucrum
hortabor, Ba l'oütwc.
2. Tibi autem debere me multis nominibus intellego, quae singula
enumerare non est consilium, sed accessit meritis erga me tuis Manuelis
nostri viri docti elegans epistola, Hymettio illo, unde scilicet eam legit,
melle atque omni nectare dulcior. Eum nos plane Glaucum reddidimus,