III.
Johannes Picus Mirandula Angelo Politiano s.a.
1. Cum Musas tenues meas, quibus, dum per aetatem licuit, de amoribus
meis iocatus sum, in libellos quinque digesserim, mitto ad te illorum
primum, missurus et alios si in hoc uno amicum experiar te, non assen¬
tatorem. Ea enim lege ad te veniunt, ut castigentur, ut vapulent, ut erra¬
torum poenas et ungue et obeliscis luant. Adhibe igitur te illis aequum
iudicem, non iniquum, hoc est severum, non indulgentem. Nam quae
maior iniquitas quam amicum fallere de te sibi omnia promittentem?
Non eo usque ingenio delicato sum ut amici hominis lituras fastidiam.
Quin forte nec tu nec quispiam crederet quam haec mea mihi non satis¬
faciant, quam, in his etiam quae magis placent, metuam tamen ne sim,
ut inquit ille, Suffenus. Quare operam tuam, quaeso, in re honesta et
liberali, amicissimo homini ne deneges.
IV
Angelus Politianus Ioanni Pico Mirandulae s. d.
1. Ne, tu homo es lepidus qui me cum tuis Amoribus committere tentes
quique adeo severe et tetrice a me, homine haud sane rugosae frontis,
tam bellos accipi pueros postules. Unus (aiunt) Amor Pana deum palae¬
stra provocatum supplantavit. Tu me concertare cum toto Veneris grege
quam putas posse? Sed tamen hoc tu exigis, tu, inquam Pice, cui dene¬
gari quicquam sit plane nefas. Quare aliquot exoravi ex iis ut se a nobis
vexari paulum paterentur. Neque ego iudicis (ita me semper ames) sed
Momi personam indui, quem ferunt sandalium Veneris tandem culpas¬
se cum Venerem non posset. Confodi igitur versiculos aliquos, non quod
eos improbarem, sed quod tanquam equestris ordinis cedere reliquis
veluti senatoribus videbantur atque patriciis. Plebeium nihil offendi. Sed
et in his non tam iudicium tibi quam voluntatem defuisse certo scio,
quando et Nasoni tuo decentior (ut aiunt) facies videbatur in qua naevus
esset.
2. Remitto ad te eos atque addo Stoicum comitem, quem utinam Ta¬
lione tantum referiant ipsi ac non plane habeant ludibrio. Utcunque erit,
habet senecio hic superciliosus ubi patientiam suam exerceat. Non erit