Subdita divino gui praevidet omnia nutu
Turba, suum noscat te celebretgue ducem.
Ipse Deus proprii monstret tibi signa favoris
Aeternis ditet te cumuletque bonis.
Nomina castalio celebrent tua carmine vates,
Omni quaque datur sedulitate, canant:
Tu quibus ut studiis possint incumbere coeptis
Ex larga, largus, porrigis aera, manu.
Cum sed pauperies et dura fatiget egestas
Et me, Pieridum qui quoque castra sequor.
Largae fac pressus relever munimine dextrae
In qua multiplices fers opulentus opes.
Ante quidem verbis blandis testatus amorem es,
Nunc in nos pietas iam tua vera patet.
Doctrina pietate, gravis vultuve Sarosi
Rebus ego grates pro quibus unus ago.
Et tua si potero benefacta referre studebo,
Aeternus gratos respicit ipse Deus.
Scilicet officio pro parvo plurima praestas,
Attribuens lautos fercula grata cibos,
» Rara peregrinos gens nutrit alitque studentes,
Omnibus hoc vitium gentibus esse solet.”
Solus es in multis qui spretos diligis, huius
Indicium missum munus amoris habet.
Edidit hac genitrix in lucem me mea luce,
Gaudens qua Christus caelica regna petit.