OCR
10 15 20 25 30 35 40 Namque ferax Cereris tellus dulcisgue Lyaei, Quodque ciet risus, fert humus illa crocum. Hic fuit incestu furtivo femina corpus Prostituens, pretium sic male sana merens. Talia furtivo, nequam sub corde volutans, Nemo tui facti conscius — inquit — erit. Ast occulta Deus qui introspicit omnia vindex, Huius in apricum protulit ipse scelus. „Fama etenim celeri velocior alite quovis Mox ad vicini proxima tecta subit.” Parva metu primo, maior sed facta subinde Protinus accessit iudicis illa domum. Cuius ubi patulas primum percelluit aures, Ad faciem iussit sistat ut illa suam. Sistit at in cassum, nam se scelerosa tuetur, Non tanti lacrimans, criminis esse ream, Atque ait: obtestor superos ac fulmina posco, Ausa fui corpus si maculare meum. Fugerat illa quidem terreni iudicis iras, Sed non iudicium fugerat illa Dei. Nam sua quando metunt sudantes farra coloni Tempora gramineis nexibus atque ligant, Conductis mercede cibum messoribus, atque Cum lupulo coctam forte ferebat aquam. Quorum epulis ubi pulsa fames mensaeque remotae Et potu siccam dum pepulere sitim. Illa suos referens gressus properabat in urbem, Felicesque opus hoc perficiatis ait. Interea magno misceri murmurae caelum Incipit ingenti cumque fragore furit. In terram fundens pluvias cum grandine mixtas Messores agris quae pepulere suis. Quam quoque tempestas et caeli compulit imber Congestae cumulum forte subire zeae. Mox ibi terribili postrata est fulmine sanctum Ausa fuit nomen quod temerare Dei, Illiusque simul penitus cum corpore flamma Absum sit magnam triticeamque struem. 297