OCR
Disce tuam alterius poenis disponere vitam, Periuros summi iudicis ira manet. 24. [44] Gratulatorium in adventum sympatriotae sui, egregii domini Adami Maczac, iudicis Trencziniensis Ceu miranda foret nimium res flumine tractas Trenczinio Zolnam, posse venire, rates, Esse videbatur mihi sic mirabilis iste, Adventus Zolnam, dulcis Adame, tuus. 5 Et nisi te proprio vidissem lumine, certe Debebam dubius nulli habuisse fidem. Ergo quod huc fausto venisti sidere salvus Exiguo, pando gaudia magna, stilo, Namque decet grato, gratari carmine, civi 10 Es qualis patriae, tu quoque Adame, meae Exornans pulchris illam virtutibus urbem, Quae nutrit claros nobilitate viros. Det Deus incolumis redeas quo rursus in aedes, Atque parentales, limina cara, domos, 15 Sive per undosum descendes remige Vagum, Seu curru propriis vectus abibis equis, Oro Deum precibus puro de pectore fusis, Ut salvis patriam rebus adire queas. 25. [45] Ad egregium iuvenem Nicolaum Mednienski, fratrem consobrinum, Patakino Claudiopolim in Transsylvaniam proficiscentem Cum tibi stridenti cupio rescribere penna, In dubium varia sic ego mente trahor. Nescio metra tibi, vel verba soluta remittam Ut faciam scriptum, cogit utrumque tuum. 5 Namque Varadina quam scribis epistola ab urbe, Dulcia mox prima carmina fronte sonat. 2 mente trahor] Stat. silv. 1, 3, 38. 298