OCR
30 35 40 45 50 55 60 Talibus es meritus longaevae praemia vitae Officiis talem Christe tuere virum, Sed mihi nescio quae tristissima nuntia fama, De rebus tulit haec, o Colacine, tuis. Pro bene non itidem, tibi factis facta referri, Laetaque iam tristes tecta habitare lupos, Mansuetam nutriere prius quae tecta iuventam Fama refert, terrae quod grave pondus alunt, Quaeque tribus tabulae linguis patuere notatae Subiicit has lateri turba nefanda suo. Heu te carminibus decorata cathedra venustis, Num tua sunt etiam ligna cremata foco. Te praeacuta ausus quisquis violare securi, Ille manu dignus qui conruisset, erat, Ast mihi non tantum pariunt haec parva dolorem, Quae proprio sensu quae ratione carent. Est mage flebilibus quod persequar usque querelis, Est cur ex animo te, Colacine, fleam? Impius et meritorum ingratus miles habetur, Quem ducis infelix non movet hora pii, »lunc sua cognoscunt homines mala, quando bonorum Usibus, et dulci commoditate carent.” Hei mihi, quanta novem fecerunt damna sorores, Ni regis Aonidum, rector, ut ante chorum, Non ita Zolnenses tollentur ad aethera cives Laudibus ob doctam, quas meruere scholam, Non huc longinquus studiorum nomine civis, Non mittet natos clara Vienna suos. Quaeque Sepusiacas inter caput extulit urbes, Leuczovia veniet nullus ab urbe puer. Semita nobilibus nunc est praeclusa propinquis, Qua soliti teneros ferre fuere pedes Ante frequens, nunc iam cessabit adesse Bohemus, Inclita quem potuit fama vocare scholae. Vos quoque Zolnenses longis quaeretis in oris Filioli spretas absque decore deas, »Felices iuvenes primo sub flore iuventae 275