OCR
Sufficient nobis tres, quatuorve dati, Id modo, si poterit fiat — rogo — tempus ut ante, Quo nive candentes conspicientur agri. 195 Sic optata tuis contingant omnia votis, More senis Pylii iam, pater alme, vale. 9. [15] Ad doctissimum virum dominum Nicolaum Colacinum, praeceptorem optimum ex schola Patakina Salve Castalias praeceptor culte per artes, Immortale tibi quae peperere decus, Gloria Pieridum, patriae laus inclita terrae, Sint precor ut vitae tempora longa tuae. 5 Dignus es aeternos, qui vivas prosper in annos Atque Sibyllinos Nestoreosque dies, Ingenii es claris qui tot virtutibus auctus, Aequora quot pisces, quot polus astra tenet. Infinita polo ceu lucent sidera picto, 10 Innumeras sic tu fers quoque mentis opes, Scilicet a Domino concessi dona talenti Exercens, fructum nocte dieque facis, Dulcibus invigilans Musis, ceu lumine Titan Lustrat humum, noctis seu venit umbra, studes, 15 Nec studio fructus, nec desunt commoda centum, Utilis est Domino quem geris iste labor. Fervida nam docto quae pendet ab ore iuventus, Eloquii sentit flumina larga tui. Quae tua demirans facundae carmina Musae 20 Discit in alternos cogere verba pedes: Verba Dei, spurcos non fers Colacine poetas, Exsulat impietas, carmina sacra placent. Unde ministerii sanctissima iura subire, Atque rudi poterit voce praeesse gregi, 25 Impia Romanae contundens somnia plebis, Somnia pro verbo quae coluere Dei. 2 peperere decus] Sil. 7, 692. 20 in alternos cogere verba pedes] Ov. trist. 3, 7, 10. 274