OCR
180 185 190 195 200 205 210 215 Mille resurgebant una de stirpe nefanda, Ac error serit errorem. Tu mitia primum Attentas medici ritu, ne forte venenum Fortibus auxiliis, et non medicabile fiat. Nempe repentino putrefiunt membra calore, ES: Quae magno riguere gelu, sed lenia furtim Conceptum eliciunt blando luctamine virus. Ergo reflorescit patriis pia rursus in oris Relligio, et secli sacra disciplina prioris, Quam nati natorum, et postera reccolet aetas. Tysiphonen saevas hortantem ad dira sorores, Audio Letaea vinctam mugire caverna Et fas et Stygio raptum ius omne tyranno. At tu iure potes patriae pater inde vocari Pacem qui vera cum relligione regignis. Quae tua sobrietas, quam frugi victus ubique? Quod studium pacis, si quis furor impulit hostem Arma sequi, quanta est rabidi moderatio ferri. Consilioque tuo tantum victoria cedit, Pace domi, quam Marte foris clarescere praestat. Non auro tuo castra nitent, sed ahenea longe Horrescit seges armorum, flictuque coruscant Terribiles aquilae, peditum imperterritus ordo Undique caeruleum sinuat latus, ipsa tridentes Bathoreos Bellona citat, pater ante rubet Mars, laetaque purpureis victoria remigat alis. Agglomerat lateri pietas comes, ut tua bello Increpuit tuba, magnanimo cadit impetus hosti Attonitus, ceu icta Deo viridissima pinus Sternitur, et densa verrit se nube comarum. Duc per Hyperboreae cristalla rigentia Tyles, Per freta, per saevas comes imperterrita Syrtes Te sequar, et calidas impellam cuspide Gades, ES’ Vive decus nostrum, et patrios reminiscere Dacos. Aula. Has inter pars Bathoreae non ultima turbae Tales addo preces, et te sic aula saluto. Salve, vive, vale, pacis servator et author. Nec vatis Rex dive tui breve temseris orsum, Hic ille est qui Medoaci secretus in umbra 231