Vos modo, quae vada laeta Sami vitreumque Tibiscum 84
Pannonides colitis, nunc aspirate, Napaeae
Daciades, iam flore suo roseaque iuventa
Induite infantem! Vestris adolevit in ulnis.
Andide vos tenerum lauru et Cythereide myrto
Lustralique leves fovistis murmure cunas.
Aspirate Deae virides, et adeste vocanti,
Sic vobis Sol aeternus, sic flore perenni,
Ver halet, tepidaeque fluant clementius aurae.
Tuque iterum mea vota novo comitare favore,
Armipotens Stephane, exilem ne desere venam,
Atque triumphales hedera redimire capillos!
Parce, pater patriae, Cyrrhaea per avia donec
Loton et Euganeo carpam de colle corymbos.
Magne parens, nulli natorum laude secunde,
Seu colis Elysios, seu templa novemplicis aethrae,
Nunc ades, et primo sudantem pulvere firma
Uberiore Deo, secretumque influe numen!
Tu caneris, duce te sed enim praeeunte secutus
Arripuit sacri felix iter aetheris infans.
O, si tanta meae superet mihi portio vitae,
Ut natum Ungarico scindentem Turcica curru,
Agmina, deiectis inamaeni cornibus Hebri 85
Conspicuum trabea videam, cum barbara colla
Victori submittet Arabs, confessaque numen
Ante pedes Rhodope supplex animosa procumbet,
Tum mens plena Deo Pimpleideque ebria lauru
Sanguinea fera bella tuba Martemque crepabit,
Surgent in laudes arae, templumque tropaeis
Instituam, Rex dive, tuis, altaria mystes
Perfundam veneranda mero, plaudensque chorea
Ture sacros adolebo focos, niveaque hecatombe
Castaque lacte novo peragam votiva sacerdos.
Stabunt et vivis spirantia marmora signis
Pro foribus custos belli Deus Attyla, clades
Hesperiae geminique trucis duo lumina Budae
Corvini vinctisque duces ad terga lacertis
Nec iam fulminea metuendus Turca sarissa.
Pendebant quoque dona tholo, nunc symbola grati