OCR Output

d) Kard

Benedictio particularis ensis militaris

FT 1739, 115-116.

V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus
vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Exaudi quaesumus Domine preces nostras, et hunc ensem majestatis tuae dextera
dignare bene+dicere, quatenus famulus tuus, qui eo utetur, possit esse defensor
ecclesiarum, viduarum, orphanorum, omniumque Deo servientium; contra
saevitiam paganorum, atque haereticorum, aliisque sibi insidiantibus sit terror et
formido. Per Christum dominum etc.

Oremus

Bene+dic Domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per invocationem
sancti tui nominis, et per adventum Jesu Christi, filii tui, domini nostri, et per
donum Sancti Spiritus paracleti hunc ensem, ut famulus tuus, qui eo utetur,
visibiles inimicos conculcet, victoriaque per omnia potitus, semper maneat
illaesus. Per Christum Dominum etc.

Oremus

Bene+dicere digneris, quaesumus Domine ensem istum et famulum tuum, qui
eum te inspirante suscipere desiderat, pietatis tuae custodia munias, et illaesum
custodias. Per dominum nostrum etc.

Aspergatur aqua benedicta, et tradatur militi genuflexo, dicens:

Accipe ensem istum in nomine Pattris, et Fi+lii et Spiritus + Sancti, et utaris eo
ad defensionem tuam ac sanctae Dei ecclesiae, et ad confusionem inimicorum
crucis Christi, ac fidei Christianae. Et quantum humana fragilitas permiserit,
cum eo neminem injuste laedas. Quod tibi praestare dignetur, qui cum Patre et
Spiritus Sancti vivit et regnat Deus, in saecula. Amen.

348