OCR
angelos tuos, ut defendant segetes nostras a vermibus, ab avibus, et locustis: ut magnificetur nomen tuum Deus in omni loco. Per dominum nostru Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Subjungatur oratio pro vinearum benedictione, ubi sunt vineta. Oremus Deus, qui spiritualis vineae tuae toto terrarum orbe palmites extendisti: montium nostrorum culturam ad boni operis fructum provehe; his quoque vineis, bene+dictionis tuae rorem infundas, et a cunctis protegas infestationibus, augeque fructuum earum largitatem. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Oremus Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, qui caelum et terram, mare et omnia creasti; te supplices exoramus, ut fructum hunc terrenum bene+dicere, sanctitficare et multiplicare digneris. Repleas nostra cellaria sive habitacula plenitudine frumenti et vini; ut laetantes in eis, referamus tibi laudes et gratias. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Et benedictio Dei omnipotentis, Patris +, et Filii, et Spiritus Sancti descendat super hanc creaturam segetum, et maneat semper. Resp. Amen. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Vers. Benedicamus Domino, alleluja, alleluja, alleluja. Resp. Deo gratias, alleluja, alleluja, alleluja. Et revertantur cum processione, clero cum scholaribus reversione cantante prosas, victimae paschali. Mundi renovatio etc. Ac postremo, cum prope ecclesiam fuerint, incipiant hymnum: Te Deum laudamus et cum eo templum ingrediuntur. Ubi praemissa concludantur suffragio de B. Maria Virgine, vel de patrono ecclesiae. b) A vetőmagok megáldása szeptember első vasárnapján Benedictio seminum dominica I. septembris FT 1739, 72—75. 268