OCR
V. Initium sancti evangeliumsecundum Matthaeum. Resp. Gloria tibi Domine. Matth. 1. Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham [...] Responsor. Felix namgue es sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima. Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus Deus noster. Vers. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem. Quia ex te ortus est sol justitiae Christus Deus noster. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Christus Deus noster. Oremus Te Domine petimus et rogamus, ut hos fructus seminum, tuis oculis serenis hilarique vultu aspicere digneris. Sicut enim testatus es per famulum tuum Moysen filiis Israel, ut egressi e terra Aegypti in terram quam eis daturus eras, primitias fructuum suorum offerent sacerdotibus benedicendas: sic nos oramus auxilium misericordiae tuae super has segetes, ut non grando eas succidat, non turbo subvertat, non vis tempestatis detruncet, non aeris serenitas exaestuet, et inundatio pluviarum non exterminet; sed incolumes conservando, pro usu animarum et corporum hominum, ad plenissimam maturitatem perducere digneris. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Postremo hoc evangelium, versus septentrionalem partem cantetur. Vers. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Sequentia sancti evangelii secundum Lucam. R. Gloria tibi Domine. Luc. 1. Fuit diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias [-..] Responsor. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne baptista. Qui viam Domino praeparavit in eremo. Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Qui viam Domino praeparavit in eremo. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Qui viam Domino praeparavit in eremo. Oremus Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, quaesumus emitte sanctos 267