OCR Output

angelos tuos, ut defendant segetes nostras a vermibus, ab avibus, et locustis: ut
magnificetur nomen tuum Deus in omni loco. Per dominum nostru Jesum Chris¬
tum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per
omnia saecula saeculorum. Resp. Amen.

Subjungatur oratio pro vinearum benedictione, ubi sunt vineta.
Oremus

Deus, qui spiritualis vineae tuae toto terrarum orbe palmites extendisti: montium
nostrorum culturam ad boni operis fructum provehe; his quoque vineis, be¬
ne+dictionis tuae rorem infundas, et a cunctis protegas infestationibus, augeque
fructuum earum largitatem. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen.

Oremus

Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, qui caelum et terram, mare et
omnia creasti; te supplices exoramus, ut fructum hunc terrenum bene+dicere,
sanctitficare et multiplicare digneris. Repleas nostra cellaria sive habitacula
plenitudine frumenti et vini; ut laetantes in eis, referamus tibi laudes et gratias.
Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen.

Et benedictio Dei omnipotentis, Patris +, et Filii, et Spiritus Sancti descendat
super hanc creaturam segetum, et maneat semper. Resp. Amen. Vers. Dominus
vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Vers. Benedicamus Domino, alleluja, allelu¬
ja, alleluja. Resp. Deo gratias, alleluja, alleluja, alleluja.

Et revertantur cum processione, clero cum scholaribus reversione cantante
prosas, victimae paschali. Mundi renovatio etc. Ac postremo, cum prope ecclesi¬
am fuerint, incipiant hymnum: Te Deum laudamus et cum eo templum ingredi¬
untur. Ubi praemissa concludantur suffragio de B. Maria Virgine, vel de patrono
ecclesiae.

b) A vetőmagok megáldása szeptember első vasárnapján

Benedictio seminum dominica I. septembris

FT 1739, 72—75.

268