V. Initium sancti evangeliumsecundum Matthaeum.
Resp. Gloria tibi Domine.
Matth. 1. Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham [...]
Responsor. Felix namgue es sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima. Quia
ex te ortus est sol justitiae, Christus Deus noster.
Vers. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu:
sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemo¬
rationem. Quia ex te ortus est sol justitiae Christus Deus noster. Gloria Patri, et
Filio, et Spiritui Sancto. Christus Deus noster.
Te Domine petimus et rogamus, ut hos fructus seminum, tuis oculis serenis hilari¬
que vultu aspicere digneris. Sicut enim testatus es per famulum tuum Moysen filiis
Israel, ut egressi e terra Aegypti in terram quam eis daturus eras, primitias fructu¬
um suorum offerent sacerdotibus benedicendas: sic nos oramus auxilium misericor¬
diae tuae super has segetes, ut non grando eas succidat, non turbo subvertat, non
vis tempestatis detruncet, non aeris serenitas exaestuet, et inundatio pluviarum
non exterminet; sed incolumes conservando, pro usu animarum et corporum ho¬
minum, ad plenissimam maturitatem perducere digneris. Per Christum dominum
nostrum. Resp. Amen.
Postremo hoc evangelium, versus septentrionalem partem cantetur.
Vers. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
V. Sequentia sancti evangelii secundum Lucam.
R. Gloria tibi Domine.
Luc. 1. Fuit diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias [-..]
Responsor. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne baptista. Qui viam
Domino praeparavit in eremo. Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
Joannes. Qui viam Domino praeparavit in eremo. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui
Sancto. Qui viam Domino praeparavit in eremo.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, quaesumus emitte sanctos