OCR Output

Oremus

Domum hanc Domine clementer ingredere et in tuorum cordibus fidelium per
petuam tibi construe mansionem, et praesta, ut in hac domo nulla malignorum
spirituum dominetur nequitia, per Christum etc.

Deinde alios quinque psalmos recitabit, aspergendo domum, quibus finitis sub¬
nectet

Kyrie eleison.

Pater noster.

Versus ut supra.

Oremus

Omnipotens sempiterne Deus, qui in omni loco dominationis tuae totus assistis,
totus operaris: adesto supplicationibus nostris, et hujus domus sis protector, ut
nulla hic nequitia contrariae potestatis obsistat, sed virtute Spiritus Sancti, et
operatione, fiat tibi hic purum servitium, et devota de inimicis libertas existat.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde alii quinque psalmi tertio recitabuntur, aspergendo iterum totam domum,
quibus finitis subnectet Kyrie eleison, Pater noster, ut supra.

Oremus

Deus, qui in omni loco dominationis tuae custos et protector assistis, exaudi nos
propitius et sicut devote quaesumus, ut inviolabilis hujus domus permaneat be¬
netdictio ita et beneficia tui muneris, universitas, quae supplicat, mereatur. Per
Christum Dominum nostrum. Amen.

Postea recondat in pariete in quatuor angulis domus cruces S. P. N. Benedicti,
cum granis thuris benedicti et quinto loco reponat supra portam ad ingressum,
ubi frequenter solent praestigia et veneficia latere, ex post in medio domus legat
evangelium sequens:

V. Dominus vobiscum

R. Et cum spiritu tuo

V. Sequentia sancti evangelii secundum Lucam
R. Gloria tibi Domine

215