OCR
Oremus Domum hanc Domine clementer ingredere et in tuorum cordibus fidelium per petuam tibi construe mansionem, et praesta, ut in hac domo nulla malignorum spirituum dominetur nequitia, per Christum etc. Deinde alios quinque psalmos recitabit, aspergendo domum, quibus finitis subnectet Kyrie eleison. Pater noster. Versus ut supra. Oremus Omnipotens sempiterne Deus, qui in omni loco dominationis tuae totus assistis, totus operaris: adesto supplicationibus nostris, et hujus domus sis protector, ut nulla hic nequitia contrariae potestatis obsistat, sed virtute Spiritus Sancti, et operatione, fiat tibi hic purum servitium, et devota de inimicis libertas existat. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Deinde alii quinque psalmi tertio recitabuntur, aspergendo iterum totam domum, quibus finitis subnectet Kyrie eleison, Pater noster, ut supra. Oremus Deus, qui in omni loco dominationis tuae custos et protector assistis, exaudi nos propitius et sicut devote quaesumus, ut inviolabilis hujus domus permaneat benetdictio ita et beneficia tui muneris, universitas, quae supplicat, mereatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Postea recondat in pariete in quatuor angulis domus cruces S. P. N. Benedicti, cum granis thuris benedicti et quinto loco reponat supra portam ad ingressum, ubi frequenter solent praestigia et veneficia latere, ex post in medio domus legat evangelium sequens: V. Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo V. Sequentia sancti evangelii secundum Lucam R. Gloria tibi Domine 215