OCR Output

Historia bibliothecarum - Historia litteraria

Quod cum Maximilianus I. Imperlator] legisset, flevisse dicitur. Hic heros
ingenti sumtu amplissimam bibliothecam comparavit, in qua supra 50000
volumina typis impressa et MSS servata fuerunt, ad eam ornandam operam
obtulit Politianus lib. 9. epist. 1.” Cum autem Buda, qui praestantissimi
hujus thesauri custos erat, a Solimanno Turcarum Impf[eratore] anno
1526 caperetur, haec etiam <<bibliotheca direpta est, cum vix 60 annos
floruisset, quanta vero >> jactura fuerit inde colligi potest, quod Cardinalis
Bozmannus*** ducenta millia nummorum Imperialis monetae pro ille
Turcis frustra obtulerit. <<Alexander Brassicanus viderat in hac Bibliotheca
Hyperidem integrum, cum locupletissimis scholiis, grandem librum Apostolicorum
canonum. Theodoretum Cyrenensem in Psalterium integrum, Chrysostomi, Cyrilli,
[Georgii] Nazianzeni, Basilii Magni, Gregorii Nysseni, Theophani, Dorothei
infinita opera. Marcum Monachum cognomento Anachoritam. Praeter poetarum,
oratorum, philosophorum atque Historicorum vim immensam. Auctores item
Graecos innumerabiles, infinitaque in omnes fere poetas commentaria, nulli aut
pauci antea visa. Hottinger biblioth. quadrip. pag. 15. Spizel dissert. praelim.

37 PoLızıano 1536, 258-262. Angelo Polizianonak (1454-1494) Matyas kirdlyhoz intézett levelében nem
szerepel ilyen szám.

388 Päzmäny Péter (1570-1637). A jezsuitak Corvina visszaszerzési kisérletér6] lasd konyviinkben 77-78.
Nem tudom, honnan vette a szerző, hogy mennyi pénzt ajánlottak a kódexekért.

84